Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.16.1 Cic. Fam. 9.16.4 (English) >>Cic. Fam. 9.16.6

9.16.3 de illo autem, quem penes est omnis potestas, nihil video quod timeam, nisi quod omnia sunt incerta, cum a iure discessum est, nec praestari quicquam potest quale futurum sit, quod positum est in alterius voluntate, ne dicam libidine. sed tamen eius ipsius nulla re a me offensus est animus ; est enim adhibita in ea re ipsa summa a nobis moderatio. ut enim olim arbitrabar esse meum libere loqui, cuius opera esset in civitate libertas, sic ea nunc amissa nihil loqui quod offendat aut illius aut eorum, qui ab illo diliguntur, voluntatem. effugere autem si velim non nullorum acute aut facete dictorum opinionem, fama ingeni mihi sit abicienda ; quod si [id] possem, non recusarem. 9.16.4 sed tamen ipse Caesar habet peracre iudicium, et, ut Servius, frater tuus, quem litteratissimum fuisse iudico, facile diceret: 'hic versus Plauti non est, hic est,' quod tritas auris haberet notandis generibus poetarum et consuetudine legendi, sic audio Caesarem, cum volumina iam confecerit ἀποφθεγμάτων, si quod adferatur ad eum pro meo quod meum non sit reicere solere ; quod eo nunc magis facit, quia vivunt mecum fere cotidie illius familiares. incidunt autem in sermone vario multa, quae fortasse illis, cum dixi, nec inlitterata nec insulsa esse videantur ; haec ad illum cum reliquis actis perferuntur ; ita enim ipse mandavit. sic fit ut, si quid praeterea de me audiat, non audiendum putet. quam ob rem Oenomao tuo nihil utor ; etsi posuisti loco versus Accianos.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.16.1 Cic. Fam. 9.16.4 (English) >>Cic. Fam. 9.16.6

Powered by PhiloLogic